monumenta.ch > Plinius > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 38
{XVIII} hortensium odoratissima quae sicca, ut ruta, menta, apium, et quae in siccis nascantur. quaedam vetustate odoratiora, ut cotonea, eademque decerpta quam in suis radicibus. quaedam non nisi defracta aut ex adtritu olent, alia non nisi detracto cortice, quaedam vero non nisi usta, sicut tura murraeque. flores triti omnes amariores quam intacti.